Saturday, April 26, 2014

PRO DOMINICA IN ALBIS SEV DE DIVINA MISERICORDIA: CORONA DIVINAE MISERICORDIAE

Chaplet of Divine Mercy with Litany - given to us by Christ Himself.  
 
CORONA DIVINAE MISERICORDIAE
   
(ad usum privatum)

Misericors Iesu, in te confido! (crucem coronae rosarii deosculans)

Per signum (†) Sanctae Crucis, de inimicis (†) nostris, libera nos (†), Deus noster. In nómine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.

Spiritus Sanctus invocatur:

Antiphona. Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.

V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
R. Et renovabis faciem terrae.

Oremus. Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Actus contritionis: Deus meus, ex imo corde Te offendisse me paenitet. Omnia peccata mea detestor quia amissionem caeIi et paenas inferi abhorror; sed maxime quia Te, Deum meum, offendunt, Qui totus bonus es et amore meo totus dignus. Auxilio gratiae tuae ut peccata mea confitear, paenitentiam agam et vitam meam emendem firmiter statuo. Amen.

[O mi Deus, credo, adoro, spero et diligo, Te ueniam impetro pro ómnibus illis qui non credunt nec adorant nec sperant nec diligunt (ter).

Sanctissima Trinitas, Pater, Fili et Spiritus Sancte, ex imo corde Te adoro. Tibi offero Praetiosissimum Corpus, Sanguinem, Animam atque Diuinitatem Domini Nostri Iesu Christi, Qui in omnibus tabernaculis totius telluris adest, in reparationem pro omnibus iniuriis, sacrilegiis et indifferentiis quibus Ipse offenditur. Per infinita merita Sacratissimi eius Cordis perque dolores Immaculati Mariae Cordis miserorum conuersionem peccatorum Tibi postulo.] *

Pater noster, qui es in caelis, sanctificetur nomen tuum. Adveniat regnum tuum. Fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, et dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum. Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui, Iesus. Sancta Maria, Mater Dei, ora pro nobis peccatoribus, nunc, et in hora mortis nostrae. Amen.

Credo in Deum Patrem omnipotentem, Creatorem caeli et terrae. Et in Iesum Christum, Filium eius unicum, Dominum nostrum, qui conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus, et sepultus, descendit ad inferos, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit ad caelos, sedet ad dexteram Dei Patris omnipotentis, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Credo in Spiritum Sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, remissionem peccatorum, carnis resurrectionem et vitam aeternam. Amen.

Ad singula grana in quibus Pater noster dicitur:

Pater aeterne, offero tibi Corpus et Sanguinem, animam et divinitatem dilectissimi Filii Tui, Domini nostri, Iesu Christi, in propitiatione pro peccatis nostris et totius mundi.

Ad singula grana in quibus Ave Maria dicitur:

Pro dolorosa Eius passione, miserere nobis et totius mundi.

In conclusione, ter dicitur:

Sanctus Deus, Sanctus Fortis, Sanctus Immortalis, miserere nobis et totius mundi.


Ad Beatam Mariam Virginem, Matrem Misericordiae:

Salve Regina.


LITANIAE DE DIVINA MISERICORDIA

Kyrie, eleison.
Christe, eleison.
Kyrie, eleison.
Christe, audi nos.
Christe, exaudi nos.
Pater de coelis, Deus, miserere nobis.
Fili, Redemptor mundi, Deus, miserere nobis.
Spiritus Sancte, Deus, miserere nobis.

Misericordia Dei, e sinu Patris scaturiens, in te confido!
Misericordia Dei, summa divinitatis proprietas, in te confido!
Misericordia Dei, incomprehensibile mysterium, in te confido!
Misericordia Dei, a mysterio Trinitatis emanans, in te confido!
Misericordia Dei, quam nulla mens nec angelica nec humana scrutare potest, in te confido!
Misericordia Dei, de qua omne vita et felicitas provenit, in te confido!
Misericordia Dei, coelis sublimior, in te confido!
Misericordia Dei, magnificorum mirabilium fons, in te confido!
Misericordia Dei, totum universum complectens, in te confido!
Misericordia Dei, quae mundo descendis in Verbi incarnati personam, in te confido!
Misericordia Dei, quae de aperto vulnere Cordis Iesu profluisti, in te confido!
Misericordia Dei, pro nobis et imprimis pro peccatoribus in Corde Iesu interclusa, in te confido!
Misericordia Dei, in Eucharistiae institutione imperscrutabilis, in te confido!
Misericordia Dei, quae Sanctam Ecclesiam condidisti, in te confido!
Misericordia Dei, quae sacramentum Baptismi instituisti, in te confido!
Misericordia Dei, quae per Iesum Christum iustificas nos, in te confido!
Misericordia Dei, quae in hac vita tota comitas nobiscum, in te confido!
Misericordia Dei, quae nos amplecteris in hora mortis praecipue, in te confido!
Misericordia Dei, quae nobis vitam aeternam tribuis, in te confido!
Misericordia Dei, quae in omni momento existentiae nostrae consectaris, in te confido!
Misericordia Dei, quae peccatores obstinatos convertis, in te confido!
Misericordia Dei, quae ab igne inferi nos protegis, in te confido!
Misericordia Dei, angelis prodigium, sanctis imcomprhensibilis, in te confido!
Misericordia Dei, quae in omnibus mysteriis ades, in te confido!
Misericordia Dei, quae ab omni miseria nos sublevas, in te confido!
Misericordia Dei, fons omnis nostrae laetitiae, in te confido!
Misericordia Dei, quae ex nihilo in existentiam nos vocasti, in te confido!
Misericordia Dei, quae omnia opera in tuis manibus complecteris, in te confido!
Misericordia Dei, quae omnes existentes et futuros absolvis, in te confido!
Misericordia Dei, in qua omnes immergimur, in te confido!
Misericordia Dei, amabilis cordium fatiscentium levamen, in te confido!
Misericordia Dei, desertorum sola spes, in te confido!
Misericordia Dei, in qua corda requiescunt et pacem inveniunt formidantes, in te confido!
Misericordia Dei, spem inspirans contra omnem spem, in te confido!

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, parce nobis, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, exuadi nos, Domine.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

V. Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
R. In te, Domine, speravi: non confundar in aeternum.

Oremus. Aeterne Deus, cuius misericórdiæ non est númerus, et compassionis infinítus est thesáurus:  respice in nos benignus et tuam misericordiam in nobis multiplica ut in varietatibus non deficiamus et spem non demittamus, sed tuae voluntati, quae dilectio est et misericordia, summe fiducialiter subiiciamur. Per Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Ad mentem Romani Pontificis: Pater, Ave et Credo.

Sancta Faustina Kowalska, ora pro nobis.

Et fidelium animae, per misericordiam Dei, requiescant in pace. Amen.

(†) Ipsius pietas et misericordia nos adiuvet qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat in saceula saeculorum. Amen.


* Haec preces quas Fatimae angelus revelavit, etsi partes non sint propiae huius exercitii, laudabiliter dicerentur.   

Thanks, Rodolfo!

No comments:

Post a Comment